Latin
139.8 to 139.10
Ficino, Opera omnia 139.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Alias specialissimas ut hominem arque equium, alias uerò medias ut pulchrum, iustum, magnum, paruum simile uel dissimise. Socrates ergo putat multa quidem in una idea communicare, atque etiam ex particimpationibus idearum plurium commisceri. Ideam uerd nullam cum idea confundi, &si penes unius diuinę mentis intelligentiam cunctae consistunt. Aliter quidem cum ideis suis communicant intellectus ipsi intellectualesque animae atque rationales, aliter uerò res corporeae uitęque addictae corporibus. Illa namque sunt uelut quaedam progenies, uel propagines idearum, quamuis quodammodo inde degenerantes. Haec autem sunt duntaxat imagines nullam idealem naturam in se habentes, sed illas speculari quadam similitudine referentes. Quomodo ideae inter se differant, &conueniant. Cap. Tque uerò putandum est, quas ideas excogitamus, nihilo &ipsa inter se differre, alioquin unita erit idea. Et quod in ordine rerum est secundum simplicissimum erit, sicut primum, &distinctio in sequentibus casu quodam fortè continget. Neque rursus existirnandum. ideas adec inter se diserias ut nulla illic aliquid habeat aliarum, alio quin mundus ille primus diuersior erit, quam secundas primusque uniratis diuinae foetus unionem fortè nullam in se habebit, nulla in sequentibus erit unio. Nullus ordo, una quaeque iginturidea naturam quandarn, atque uim habet propriam, ab alijs re uera distinctam. Ft accipit interim non nililla caeteris tradisque uicissim. Sunque coniunctae inuicem, cum pręsentia, tum communione mirabili, &interim mirifirè sua quadam proprie tate disiunctę Coniunctae, inquam, absque confusione, difiunctae rursus absque disiunctione. Cum enim in mundo corporeo tria consideremus, materiam, dimensionesque, &corporeas qualitares, materiam quidem esse deprehendimus commutationis &confusionis originem. Dimensiones autem distantiae causam, qualitates denique causam repugnantiae.