# Opera omnia 139

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/139

Sanè nullam habet distantiam partium, quoniam in corpore non diuiditur, ne que ex eo deficiet unquam, quòd à suo aliquo sustentaculo deseratur, nullo quippe eget corporis fundamento essentia illa quę per naturam suam est domina corporum, neque etiam per hoc interibit, quod contrariae atque inter se pugnantes elementorum uires aliquando eam turbent, hę siquidem in materia pugnant. Anima uerò est à Deo super ma teriam, ut eam non attingat elementorum procella, & iniquitas certantium qualitatum. Nunquam rursus ex eo inquinabitur, quod alienam aliquam & naturae suae aduersam quandoque suscipiat qualitatem, quae noxiam ipsi inferat passionem. Primum namque sub iectum passioni expositum, materia est, per quam & quantitas ipsi immersa, & qualitas quantitati cohaerens, exponitur passioni. Quocirca essentia illa quae est à materia separa ta, id est, potentia separabilis nullam habet in seipsa potentiam, per quam alienum quic quam & hostile suscipiat, unde passioni subijciatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
