Latin
1391.1 to 1391.4
Ficino, Opera omnia 1391.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sequuntur dubia contra ani mam, ne fortè consonantia quaedam sit humorum atque uel prius corpore uel unà cum ipso, uel inde ad tempus aliquod dissoluatur. Quae quidem dubia Socrates ita soluit. Si disciplina reminiscentia est, ideoque ante corpus uixit anima, nequit anima esse corporis consonantia. Quippe quum consonantia partes ex quarum concursu sit, non antecedat, sed consequatur. Si eadem est consonantiae ratio, atque animae, sicut altera anima non magis anima est, quàm altera, ita neque consonantior erit. Temperans igitur anima nihilo plus consonabit, quàm intemperans. Si consonantia necessariò ea sequitur, ab eisque dicitur ex quibus ipsa conflatur, non potest anima corporis consonantia esse, quod quotidie ducit, cui saepe repugnat. Caeterùm antequam dubitationes absoluat, rationesque immortalitatis omnino perficiat, longo discursu damnat illos qui rerum causis assignandis ad materias quasdam, &instrumenta confugiunt asserens totam historiam naturalem insufficienter per eadem naturalia confirmari: quippe quum haec omnia omniumque motus à diuinis causis efficientibus finalibus idealisque omnino dependeant. Optat in primis finalem cuiusque rei causam atque uniuersi, id est, bonum cuiusque, &uniuersi bonum cuius quidem boni potestatem causam esse dicit efficientem. Quoniam uerò ipsam boni amplitudinem comprehendere nequit, secundo eligit loco ideales diuinae intelligentiae rationes, ad quarum similitudines in mundi materiam expressa sunt omnia. Inter haec nota Mosaici mysterij confirmationem, ficut &in Timęo. Vidit Deus singula esse bona, etiam cuncta ualde bona. Ita omnia ipso bono connecti. Rursus animum corporea intuentem, interim ad incorporeum intuitum obcaecari. Neque posse ueritatem rerum haberi, nisi ad ideas confugiamus. Praeterea formulas idearum inesse mentibus nostris ad quarum congruitatem, uel contrà singula uera esse, uel contrà censentur. Socratem nunquam certam idearum contemplationem intermittere consueuisse, solasque affirmare solere. Certam rerum causam in ideis esse sitam immortalitatem quoque animae ab ideis potissimum demonstrari. Processum inter ideas à minus communi per medias ad communissimam fieri. Atque descensum ab ideis ad effectum earum.