# Opera omnia 1395

Ficino, Opera omnia, APOLOGIAM SOCRATIS EPITOME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1395
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1395

Prisci Aesculapio medico Phoebi filio gallum sacrificabant diei solisque unicum, id est, diuinae beneficentiae morborum omnium curatrici, quae diuinae prouidentiae filia nominatur, diem, id est uitae lumen de bere se fatebantur. Eiusmodi medicum in superioribus perquirere iusserat morborum animi curatorem. Et quasi iam omni dubitationis metusque morbo liberati sint, gratiam uictimamque Deo referri iubet. Praeterea oracula priscorum tradunt, animas remeantes in coelum, paeana, id est, triumphalem cantilenam canere Phoebo. Reddit ergo Deo uotum, ut alacer paeana canens, coelestem patriam repetat. In Menexenum, ad Laurentium Medicem uirum Magnanimum Epitome.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
