# Opera omnia 140-2

Ficino, Opera omnia, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/140-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/140-2

& generatio uia quaedam sit ad esse, corruptio uia sit ad non esse. Vnumquodque qautem ex eo tendit ad esse, quod certam quandam accipit formam. Ad non esse uerò ex Aeo, quod formam suam amittere cogitur. In artibus nullum opus tale est propter materiam, sed propter formam. Aeneus equus aut homo non propter aeris materiam talis dicitur, quippe cumaes ad omnium animalium figuras suscipiendas aequè sit praeparatum, sed propter equi aut hominis formam quandam similitudinemque ab artifice profectam. Hęc pars aeris ęquus dicitur, illa homo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
