Latin
140.1 to 140.4
Ficino, Opera omnia 140.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quae definitione comprehenditur. Esse uerò actum ipsius essentiae, &quandam eius in rerum natura praesentiam. Exemplum accipe de Crinita, essentia Crinitae Aest ratio haec ipsius &definitio, utputa uapor siccus in aëre summo accensus ab igni perque aërem ordine circuiens. Quae quidem definitio hodie uera est, etiam si nusquam hodie Crinita effulgeat. Esse uerò crinitae huiusmodi quiddam dicitur ut uidelicet talis illa natura Crinitae, quae per definitionem quotidie designatur, iam nunc alicubi luceat. Esse hoc absque certo loco &tempore non fit. Non aliter enim fit illa essentia praesens, quam hîc uel ibi, hac hora uel illa. Igitur esse naturalium rerum certò loco eget &tempore, essentia ijs non indiget. Vera enim est crinitae ratio illa, etiam si ad praesens crinita nusquam caleat. Imò si definitio illa certum includeret tempus &locum, putat hodie hic, aut cras ibi, in eadem utique hora, eademque aëris plaga, in qua una crinita existit, cunctę simul essent crinitae. In singulis enim crinitis inest comunis crinitae essentia &ratio eadem. Quòd si ratio haec certo sit loco, temporique adstricta, ad eosdem terminos loci &temporis crinitae omnes adstringerentur, quemadmodum rationalis potentia cum in definitione hominis includatur, singulis hominibus conuenit. Essentia itaque &esse naturalium rerum hoc inter se differunt, quod esse certo loco temporique adstringitur, essentia uerò quantum in se est, ad omne tempus fermè, omnemque locum aequè se habet. Siquidem humanitas ipsa non minus seculis alijs quàm nostris, aut in Oriente minus, quam Occidente potest consistere. Plato uerò &Socrates hoc aut illo, ut sint &uiuant, loco egent &tem pore. In ipsa humanitate essentia designatur, in singulis istis hominibus esse conspicitur. Igitur essentia à singulis temporis &loci limitibus est exclusa. Quapropter ad sui conseruationem per sui naturam, nullo indiget loco, neque terminos habet temporis, quib. aliquando excedatur, quandoquidem ab huiusmodi terminis exempta. Vbique ergo uiget, &semper. Essentia igitur omnis secundum seipsam dicitur immortalis. Talis autem est per naturam suam formae cuiusque essentia.