# Opera omnia 140.5-7

Ficino, Opera omnia, 140.5 to 140.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/140.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/140.5

Verùm cum omnium author formarum gignit essentias, atque illas in esse producit, aliàs ad tale esse determinat ut existant in corpore, unde esse talis essentiae siue formae talis, ad corporales conditiones ab agente con trahitur. Quando esse ad corpus contrahitur, ijsdem quoque essentia limitibus coarctatur. Conditiones naturalium corporum sunt, ut locum impleant, & tempore moueantur. Idcirco forma illa quae per se super certum tempus locumque fuisset, tempus iam proprium subit & locum. Quia tempus subit, ideò incipit paulatim, mutatur, & desinit. Quia locum, ideò dum corpus ipsum in quo illa iacet, contrarias quotidie suscipit qualitates, illa quoque qualitatum huiusmodi tempestate turbatur, fitque mortalis. Tales sunt formae qua litatesque corporum. Alias autem formarum essentias author ille ita inesse producit, ut ipsum suum esse non in alia quadam re aut materia sortiantur, sed in seipsis contineant. Tales sunt formae omnes à materiae commercio alienae. Esse namque suum in seipsis habent, non in materia. Quicquid autem ab aliquo capitur, pro captu eius quod capit, accipi solet, atque ad eius trahi proprietatem. Essentia uerò quaelibet per se immortalis est. Ergo esse quod ab ipsa essentia capitur, quoniam à re immortali per modum capitur im mortalem, efficitur immortale. Quapropter forma quę est à materiae societate seiuncta, undique, id est, tam secundum esse suum, quàm secundum suam essentiam est immortalis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
