Latin
1402.5 to 1402.7
Ficino, Opera omnia 1402.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Inter haec considera ludos in studia sensim, moresque conuerti: item sicut homini &natura robusto, &uictu prudenti atque temperato, nullis penè unquam opus est medicinis: ita ciuitati, &optimè ab initio constitutae, &in ea forma perseueranti, neque multis ab initio legibus, neque quotidianis deinceps constitutionibus opus esse. Malas uerò respublicas, in quotidiana quidem per nouas leges curatione uersari, nunquam uerò bene ualere. Quapropter in hac republica tanquàm optima, Plato nullum circa leges adhibuit studium, sperans prudentes bonosque uiros leges esse uiuentes. De legibus uerò sacris quid? Multò certè minus in his censuit laborandum. Nemo enim qua ratione colendus sit Deus intelligit unquam, nisi prius intelligat Deum. Diuinum uerò Solem nisi ipso diuino Sole se monstrante, uidere non possumus Petendas ergo religionis leges ab Apolline: id est, diuino lumine, iudicat: petendas, inquam non lingua, sed purgata mente atque serena. Mitto quid hic de historia tan gat oraculorum: haec enim notissima sunt. Allegoricè uerò significat Apollinem, id est, diuinum lumen: sedere, id est, firmiter adesse: mediae terrae, id est, ubique rerum omnium penetralibus: in umbilico conquiescere, i. mente à sensibus segregata, atque instar figurae, motionisque sphaericae in se reflexa. Praeterea Apollinem omnibus esse patrium, i. praesentem &familiarem, atque proprium: patrem quidem nascentibus, patriam denique reuertentibus. Constituta uerò republ. deinceps quatuor in ea uirtutes agnoscit. Prudentiam in principib. id est, rectè custodiendi consulendique scientiam. Fortitudinem in militibus, id est, firmam sententiam inuitis tam illecebris, quàm minis audendi pro patria in periculis, quatenus leges magistratúsque praecipiunt. Temperantiam in principibus simul, &militibus, atque artificibus, id est, consensionem quandam, qua libenter cuncti conueniunt, ut alij quidem imperent, alij pareant, &inter eos qui parent, alij quidem in bello, alij in opificio pareant: neque ob uoluptates ullas consensio talis impediatur, imò cupiditates inferiorum, superiorum imperio consilióque obtemperent.