# Opera omnia 1406.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 1406.1 to 1406.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1406.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1406.1-2

Sed quae natura composita sunt sub Luna, esse pariter atque non esse. Circa ea quae uerè sunt, cognitio ipsa uersatur. Circa ea quae uere non sunt, ignorantia. Circa ea quae pariter & sunt, & non sunt, se reuoluit opinio. Ignorantiam quidem, & opinionem tum plebeis tribuit, tum sophistis. Cognitionem uero, id est, scientiam duntaxat Philosophis. Quòd autem scientiam opinionemque pontentiam quandam nominat, intellige potentiam non informem, sed partim naturali forma, partim habitu praeditam. Praeterea ubi de ideis agit, ad quas Philosophi refertur scientia, more suo inquit bonum, pulchrum, iustum. Ternarius hic numerus modis tribus exponitur. Primo bonum sit Deus: Pulchrum mens angelica multiformis: lustum coelestis anima mundana iustè distribuens. Secundo bonum, forma ipsa actusque diuinae naturae: Pulchrum eiusdem intelligentia: Iustum uoluntas eiusdem. Tertio bonum inter ideas est exemplar formae, actusque cuiusque atque naturae: Pulchrum, exemplar ordinis, qui ex qualibet forma in seipsa resultat. Iustum, exem plar ordinis, qui à qualibet forma, atque re, refertur ad alias. Quando uerò ipsi bono subdit malum, pulchro turpe, iusto iniustum, caue tria haec opposite colloces in ideis. Pone uerò haec tum in ipsa informitate. & deformitate materiae, quam in libro de Scientia uocat exemplar diuinitatis expers, & in Politico dissimilitudinis locum, tum etiam in anima iam deprauata, & ad materiam omnino conuersa. Denique quòd eunuchi aenigma puerilia tangit, est eiusmodi: Vir non uir, uidens non uidens, percussit non percussit, lapide non lapide, auem non auem, super arbore non arbore: id est, eunuchus luscus percussit punice alam uespertilionis super sambuco. Sed id ridebis scio. Quod, & ridiculi gratia est appositum. In dialogum sextum de lusto, epitome. VM leges omnes uel optimae absque probatissimis magistratibus mortuae sint, magistratus autem optimi, uel absque legibus scriptis, ipsi sint uiuae leges, meritò Plato noster, quemadmodum aliàs exposuimus, in excellenti Republica non in condendis legibus, sed in formandis magistratibus omni diligentia elaborat, atque id quidem non solûm à tenera aetate, uerùm etiam ab ipso foetu studiose contendit, quò ex electis seminibus, continuaque cultura ad optimam frugem perueniat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
