Latin
1409.1 to 1409.4
Ficino, Opera omnia 1409.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam uerò Deum Philosophus contemplatus fuerit, coele stia gubernantem, tunc solum, &solus poterit terrena diuinitùs gubernare. Qua quidem in re Plato Minoem laudat ab loue prius contemplando petentem leges, quam ad homines promulgaret. Mitto quantum multi laudent Scipionem, quòd loue magistro ad rempubl. accedebat. Quid de Numa Pompilio dicam, ciuitatem religiosis legibus gubernante: Nonne &Mosaicae leges, quibus Dei populus diuinè gubernaretur, Deo ipso docente, ad homines peruenerun? Hinc Aristoxenus narrat philosophorum ludorum mysteria, quibus continetur, absque diuina regula, &hac quidem à Deo demonstrata, non posse quiequam uel priuatim, uel publice rectè foeliciterque unquam administrari. Quoniam uerò idem Aegyptij compertum habebant, solis philosophis, &his quidem absolutis atque insuper sacris regni gubernacula concedebant. Atque usque adeò putabant nihil absque diuino auxilio posse foeliciter agi, ut omnia publica à sacris uotisque auspicarentur. Nhil rursus absque diuina quadam inspiratione intelligi posse adeò asserebant, quemadmodum refert lamblichus, ut omnes apud illos philosophantium libri Mercurij Dei nomini sint ascripti, quasi non hominum sint inuenta, sed Dei. Quod Timaeus quoque significat, dicens philosophiam donum esse diuinum. Ciuilem quoque peritiam esse diuinum munus in Protagora &Politico docet. Atque ut ad hunc septimum redeamus, non admittit quenquam ad hanc suam rempubl. gubernandam, nisi quem constiterit diuina quadam tam indole, quàm educatione utrunque donum diuinitùs accepisse: quem solùm ubique legitimum ciuem philosophumque appellat. Sed cur diuino ad id munere opus esse dicit? Mitto nunc alias rationes: quia uidelicet cùm difficillimum cuique sit seipsum foeliciter gubernare, certè impossibile est ciuitatem ex tam multis diuersisque compositam, cui "idie innamerabiles incertique imminent casus, beatè unquam absque Deo beatitudinis au ore componere. Hinc factum est, ut quaelibet ciuitas proprium quoddam numen agnouerit, quasi patronum, huius uerò numinis uicarium &interpretem esse Plato uult ciuitatis glibernatorem, qui instar numinis &diuina contempletur, &humanis inde prouideat. Quamobrem malos homines, quasi diuini muneris omnino expertes à republ. procul expellit. Solos autem accipit bonos. Neque tamen omnes.