# Opera omnia 141.5-8

Ficino, Opera omnia, 141.5 to 141.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/141.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/141.5

Dum certam quandam frigiditatem accipit, uel humiditatem, esse capiat terreum aut equeum Conclude, rem compositam, ut ignem & aquam, tunc interire, quando à sua forma seiungitur, formam uerò illam perdi quando à formantis lege discedit. Sol qui genuit ignem, ignis formator extitit. Is ea lege calorem ex fomi te materiae illius eduxit, ut in ea materia iacens sub esse compositi totius contineretur. Hanc legem transgreditur, quando ex illa abit materia. Abit, quando fugatur à frigore. Quod ergo neque à sua forma, neque à formantis lege discedit, quonam pacto interit, cum esse cuiusque à forma procedat, & formantis lege seruetur? Anima uerò propter tertiae illius essentiae proprietatem mera quaedam forma est, non composita ex materia & forma, neque recubans in materia. Ideò in seipsa permanens, quicquid in se est, nihil est aliud praeter formam. Ipsa igitur sua essentia non formatur per aliud quicquam, sed suijpsius est forma, id est, ipsamet forma est. Nihil est autem quod per se à sua essentia separetur, quia nihil à seipso discedit. Omnia siquidem naturali instinctu nixuque perpetuo seipsa seruant pro uiribus, sibique inhaerent. Igitur anima si nunquam à se disiungitur & ipsa sui forma est, nunquam à sua forma disiungitur. Itaque nunquam desinit esse, cum esse à forma semperhauriatur. Sua quidem sponte à se non separatur, ut diximus. Sed neque etiam ab extrinseca uiolentia cogitur, ut à seipsa secedat, quoniam quicquid extrinsecus accipit, suo quodam accipit modo. Ipsa planè spiritalis est, atque à loco & tempore absoluta, ergo spiritali modo & absolutè accipit omnia. Spiritalia uerò & absoluta quando ab ali quo capiuntur, nequaquam interimunt. Spiritalis namque susceptio cum fit in corporibus, corpora ipsa licet sibi dissimilia non corrumpit, ut simulachrorum susceptio in aqua & speculo. Multo ergo minus corrumpet rem spiritalem sibi persimilem. Praeterea cum absolutum illud quod ab animae essentia suscipi fingebatur, aeternum sit, cur susceptacu lum suum interimat? An ut ex illius materia seipsum alat? Non, cùm alimento non egeat illud quod est aeternum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
