Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 141.9
Unproofread scanNot analysed yet
An ut seipsum propaget, generetque ex illius materia sibi simi le aliquid? nequaquam. Non enim eget propagatione, quod semper idem manet, neque etiam potest ex re corruptibili perpetuam generare. Non ergo corrumpit quicquam, perpetuum aliquid sibi simile generet. Nullo itaque modo potest quicquam animae essentia capere à quo perdatur. Meritò non potest capere omnino noxium quicquam, cum materia careat, quae primum &proprium passionum talium dicitur receptaculum. Imò uerò si ista essentia sui ipsius est forma, inter eam &formam suam nihil unquam intercidet. Nam si quid medium aliquando inter ipsam &formam suam caderet, fieret profectò illud ipsius formae propinquius, quàm ipsa eius essentia. Essentia uerò ipsa est ipfamet eius forma.