Latin
1411.6 to 1411.9
Ficino, Opera omnia 1411.6-2-9
Unproofread scanNot analysed yet
ut intelligas animas alia quidem via ad terrena descendere, scilicet habitu quodam corporeo, alia uerò terris ascendere, scilicet habitus illius purgatione. E coelo similiter labi in elementa, corporis elementalis amore, ac uicissim resurgere in coelestia amore hoc restincto, coelestique accenso. Hinc ait Orpheus, amorem omnium tam supernorum, quàm inferorum claues habere. Iudices animarum in aere, &aethere collocat angelos, prouidentiae diuinae ministros. Post sententiam, iusti coelum petunt coram se, &opera, &iudicia praeferentes: quia uidelicet &seipsos nouerunt, tam sibimet, quàm alijs lucent. Iniusti contrà descendunt, sua ferentes à tergo. Neque enim cognouere seipsos, neque profuere sibi, sed caeteris exemplo sunt potius, quàm sibimet auxilio. Pratum in quo, &ascendentes, &descendentes ad tempus animae requiescunt, media quaedam regio est inter inseros &coelestes, ac dispo sitio inter bonum habitum, atque malum, &status beatitudinem inter atque miseriam, limbo similis in aere designatus. Hic aduerte animas, quae in superiori uita mutuam no titiam habuerunt, in altera inuicem se agnoscere. Item in eiusmodi prato diutissimè residere animas secundum Platonicos, eorum qui in infantia decesserunt: de quibus Herus quędam memoria parum digna recensuit. Quia cum in neutram partem declinauerint eligendo, neque obduxerint habitum. Platonici eas in lumine tantum naturali relinquunt. At uerò beatos, quidem super naturale lumen, miseros autem infra id lumen positos esse putant. Agitur hic praeterea de supplicijs purgatorijs. Sed cur nam culpa do loribus aboletur? quia uidelicet uoluptatibus inoleuit. Nonne, &medici morbos plurimum à contrario curant? Animaduerte Platonem non temere ad delendam culpam numero uti denario, ¢enario insuper, atque millenario. Sanen pro quolibet uoluptatis gradu decem adhibet supplicij gradus. Primo quidem quaeritur, quàm ob causam plures penduntur gradus poenae, quàm percepti fuerint uoluptatis. Respondetur ob laesae maiestatis diuinae crimen ita deberi. Praeterea sicut beatitudinis gaudia iustitiae humanae dolores exuperant, sic miseriae cruciatus iniustitiae uoluptates. Denique neque tam facilè delentur notae, quàm facilè imprimuntur: neque qui peccati ha bitum confirmauit, si uixisset ultrà delinquere desiuisset.