Latin
1412.5 to 1412.8
Ficino, Opera omnia 1412.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Interea nota mendacem, quasi mancum &mutilatum à republica excludendum. Mendacem uerò nominat, &qui dedita opera mentitur alijs, &qui per ignorantiam mentitur ipse sibi. Memento &labores animi grauiores esse, quam corporis: ideoque in iuuentute discendum, liberalesque disciplinas procul à seruitute docendas. Neque tamen dialecticam adolescentibus esse tradendam. Quod Philebus quoque nos docet. Nam ut Phaedrus quoque distinguit, duo nobis omnium insunt duces, innata uidelicet cupiditas uoluptatum, &acquisita quaedam per educationem opinio, dictans honesta &iusta nobis à legibus definita in omnibus esse seruanda. Duo uerò hi duces saepissime in contraria distrahunt. Quoniam uerò disseren di facultas, si tradatur adolescentibus, opinionem honesti debilitat, unde euadunt intem perantes, imò &superbi, &impij, ut in Philebo quoque &legibus legitur: idcircò ante trigesimum aetatis annum in mathematicis erudiendi sunt, atque in publicis negotijs per interualla pariter exercendi. Cùm uerò ad trigesimum peruenerint, ad dialecticam admittendi: ita tamen ut rursus per interualla reuocentur ad publicas actiones. Tu uerò disserendi industriam à forma quidem sua Dialecticam nomina, ab exordio Logicam, à fine Metaphysicam, atque Theologiam. Scito &ad eiusmodi dialecticae finem quasi diuinum homines in quinquagesimo aetatis anno uocari, propterea quòd ad diuinorum intuitum purgata mente opus est atque serena. Interea hic animaduerte quòd &hîc, &in Theologia saepius usurpamus, à Platone notari tria quaedam, radium scilicet, lumenque &lucem. Radium quidem esse singulis mentibus, sicut &oculis proprium &naturaliter insitum. Lumen uerò cunctis oculis esse commune. Lucem denique diuinam praees se lumini mentium omnium communi, quemadmodum lux in Sole praeest lumini oculorum aequè communi. Concludit ciuem postquam boni ipsius lucem, &per radium inde sibi naturaliter insitum, &per lumen eiusdem rursus infusum fuerit contemplatus, oportere ciuitatem ad boni ipsius exemplar, pro uiribus gubernare.