# Opera omnia 1413.1-4

Ficino, Opera omnia, 1413.1 to 1413.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1413.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1413.1

IN DIALOGVM OCTAVVM DE IVSTO. Argumentum. OCRATES perfectam reipublicae formam septem iam Dialogis absoluit, septenario Palladis numero consecratam. Eamque tum regiam, tum optimatum appellat gubernationem. Optimatum quidem, quoniam in ea plures uirtute praeclari publicis funguntur muneribus, Senatumque constituunt. Regiam uero quoniam & una omnium ad publicum bonum est uoluntas, una mens quasi regina, & si quis inter eos probitate est singularis, singulariter honoratur. Neque tamen huic tantum tribuitur, ut absque Senatu, id est, probatorum omnium numero poßit publica permutare. Reliquum erat ponst optimam & beatam reipubiicae formam, in medium inferiores adducere. Has autem numerat quatuor. Primam quidem esse uult eam, in quam optima mox degenerat, quam nominat ambitiosam. Secundam uerò potentiam paucorum ex ambitiosa nascentem. Tertiam popularem ab hac procedentem. Quartam postremò tyrannidem ex populari praecipuè pullulantem. Quoniam uerò rerum publicarum formae à formis proueniunt animorum, quinque deinceps animorum affectus & habitus, totidemque ciuitatum & similes esse similiter nominatos mira quadam arte describit. Summatimque regium animum optimum esse concludit atque beatißimum, & similem similiter ciuitatem. Tyrannicum uerò peßimum atque miserrimum. Medios autem animos guber nationesque medias modo quodam medio se habere concludit. Ex omnibus apparet quàm perniciosa tàm in ciuitate, quàm in animo sit iniustitia, & utrobique iusticia quàm salutaris. Vbique autem permutationes tam animorum, quàm ciuitatum ex alijs formis in alias mirabili explicat diligentia. Praecipuè uerò mutationem beatae reipublicae, & ut ita dixerim, aureae in ambitiosam siue argenteam, siue ferream, ab altiori ducit exordio, fuigitque Musas id tanquam oraculum effundentes, siue potius confundentes. Profectò si beata respublica proprio defectu in deteriorem labi non potest, & tamen quandoque labitur, communi quodam defectu & causa labitur. Qua quidem in re Aristotelicas ridere licet calumnias. Neque enim debuit Aristoteles in quinto Politicorum à Platone suo, imò nusquam suo, propriam beatae reipublicae permutandae exigere causam, quum nulla sit propria, sed communi debuit esse contentus. Quemadmodum enim homo & ualidissimus & temperatißimus, sic & eiusmodi ciuitas non tàm propria, quàm communi causa morbi laborat, id est.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
