# Opera omnia 1413

Ficino, Opera omnia, PLATONIS TEXTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1413

PLATONIS TEXTVS. IFFICILE quidem est ita constitutam ciuitatem suo statu moueri. Verûm cum omne quod genitum est corruptioni sit obnoxium, talis etiam constitutio semper manere non poterit, sed soluetur. Solutio uerò haec est. Non solum circa plantas, sed terrena etiam animalia fertilitas, & sterilitas animae corporumque contingit. Quando conuersiones singulis circulorum coniunxerint ambitus, his quidem quae breues sunt cui ambitus breuiores, contrarijs uerò contrarios. Illi uerò quos ad ciuitatis guCCc bernationem, bernationem educauistis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
