# Opera omnia 1414.1-4

Ficino, Opera omnia, 1414.1 to 1414.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1414.1

Quamuis sapientes fuerint, nihilo magis uestri generis secun dam generationem, uel sterilem ratione unà cum sensu comprehendent. Sed latebit eos oportunitas generandi, & plerumque cum non oportunum fuerit gignendis filijs operam dabunt. Est autem ei quod diuinitus generandum est circuitus, quem numerus continet perfectus. Humanae uerò geniturae his utique in quo primò augmentationes supe rantes & superatae tres distantias atque quatuor terminos accipientes simulantium & dissimulantium, & crescentium, & decrescentium cuncta correspondentia, & comparabilia inuicem effecerunt. Quorum sexquitertia radix quinitati coniuncta duas harmonias praebet ter aucta. Vnam quidem aequalem, aequaliter centum centies. Alteram uerò aequalis quidem longitudinis, sed oblongiore centum quidem numerorum à diametris comparabilibus quinitatis singulis indigentibus uno, duobus uerò qui non sunt comparabiles. Centum uerò cuborum trinitatis ipsius. Vniuersus autem iste numerus geometricus talem auctoritatem habens ad potiorem deterioremque generationem uim habet. Quod si ciuitatis uestrae custodes ignorauerint, nec oportuno in tempore sponsas sponsis coniunxerint, haud quaquam ingeniosi felicesue pueri inde nascentur. CIRCA NVMERVM NV EXPOSITIO ptialem in octauo de Republica. Enigmata in capite praecedenti prodigiosa iamdiu ab explicationis studio nos & Platonicos alios absterruerunt. Sed quae diu cogitanti mihi certiora succurrunt, in primis adducam. denique probabilia subdam, inex plicabilia praetermittam. Nam & ipse Plato quaedam uoluit explicari, sermonem uerò hominibus inexplicabilem meritò musis attribuit, sed ludentibus, quia latet aliquid fabulosum. De circulis, conuersionibus, reuolutionibus, & qua opportunitate à superioribus inferiora ducantur. Cap. PRincipio ciclos, id est, circos uel circulos, nominat substantias ipsas mundanarum Sphaerarum, praecipuè uerò coelestium Appellat deinde peritropas, id est, conuersiones, motus simpliciter circulares, quos Sphaerae coelestes & stellae quaeliber, quasi fixae peragunt circa propria centra, uocat praeterea peripreforas, id est, reuolutiones, uel ambitus, ipsos circuitus quos planetę omnes insuper agunt ab ortu ad occasum, rursusque ad ortum uel uicissim. Item à meridie, ad septentrionem, atque contra, rursus ante & rerro, sursum atque deorsum, siue uicissim. Reuolutiones ambitusue eiusmodi à conuersionibus illis reguntur quidem ac rebus terrenis accommodantur. Ipsae quoque reuolutiones terrenis conuersiones accommodant atque coaptant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
