# Opera omnia 1414

Ficino, Opera omnia, Cap. I1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1414

Cap. I1. Quomodo rerum durationes uariae. Vitiplicat uerò Plato numerum eiusmodi quasi ad innumerabile, ut toto eiusmodi numero metiri possit totam mundi uitam, uel reformationem eius à diluuijs, ad diluuia, uel anInum magnum. Partibus uerò numeri duratioris quoque minores ad priuatam formam uel publicam pertinentes, sicut etiam septenarius multa metitur per annos quidem mutationes in uita, per dies autem mutationes in morbis maiores, per horas uerò minores, tum in bonum, tum in malum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
