# Opera omnia 1415.4-7

Ficino, Opera omnia, 1415.4 to 1415.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1415.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1415.4

Vnde quinarius prima dicitur proportionis eiusmodi radix. Prima quoque sexquitertia inter quatuor prouenit atque tria. Quo circa septenarius radix, uel fundamentum dicitur sexquitertię. Plato uerò proportiones eiusmodi magnifacit. Quoniam & sexquialtera consonantiam generat diaxente, & sexquitertia consonantiam procreat diatessaron. Quas ideo plurimi facit quoniam ex his conflatur uniuersalis conso nantia illa dupla proportione consistens. Quam diapasson harmoniam uocant summoperè celebratam. Hinc igitur Plato colit magnoperè duodenarium, ceu primum inter solida medium. Quoniam ex duabus radicibus illis proportionum consonantiarumque eiusmodi constituitur. Quinario uidelicet atque septenario per modum compositionis, (ut diximus. ltem quodam mutuae commixtionis modo uidelicet inter partes. Resolue quinarium in 3. scilicet atque 2. bis 3. sex. Item bis 3. bis 12. uel bis sex 12. Resolue 7. in 4. atque 3. Ter. 4. 12. non solum ergo 7. & 5 composita faciunt 12. sed in utro que partes inuicem mixtae scilicet multiplicatae 12. quoque conficiunt, fit etiam 12. ex primis numeris in se inuicem multiplicatis, scilicet ter, quatuor n. Si enim duo non sit determinatus numerus, sed multitudo confusa primi numeri sunt; atque 4. Elementa duodenarij, ob hoc etiam celebrandi. Non solum uerò clam hic, sed etiam palàm in legibus, Phaedone, Timaeo, Phaedro, Critia, duodenarium ueneratur. In Phaedone quidem duodenarimo formarum numero describit orbem. In Critia uerò plagis duodecim antiqua ante diluuium regna describit, in legibus eodem numero ciuitatem agrosque disponit. In Phaedro duodecim adducit ordines diuinorum. In Timęo duodecim faciebus format mundum, etiam propter Sphaeras mundiii.signatque & numina in Zodiacoi2. item partes elementorum, duodecim siquidem quodlibet in tria diuiditur, in plagam uidelicet superiorem, inferioremque, & mediam. Sed de his quidem satis in commentarijs in Timaeum, & argumentis legum, & Theologia, iam à nobis est dictum. Quapropter Plato numerum hunc uniuersalis formae mundanae, uel humanae atque ciuilibus gubernatorem esse iudicat, plurimumque rerum propagationi uel mutationi congruere. quoniam ut in sequentibus ostendemus, primus est crescentium, abundanriumque numerorum. Fit ex geminato senario numero, ut dicemus, perfecto uidelicet ipse plusquam periectus, neque mysterio caret quod in eius compositione 7. elegit atque 5. nam septem Planetis 7. conpetit quinarius quinque mundi plagis, scilicet quatuor elementis & coelo, item quinque origo prima est perfecti numeri circularis. Siue enim per planum in se ducas efficit 25.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
