# Opera omnia 1416.5-6

Ficino, Opera omnia, 1416.5 to 1416.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1416.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1416.5

in cu ius conceptu; cum 4. se commiscet, ter 4. 12. ubi uerò par, & impar per media distant congredi non uidentur. Introducit hic in super Plato numeros quosdam similes, atque dissimiles, similes quidem inter se dicuntur aequilateri plurimum aequilateris. Cubi cubis, In aequilateri uerò inuicem illi sunt consimiles quorum latera proportionalia sunt ut 6. atque 24. latitudo senarij est 2. longitudo3. nempebis 3. 6. numeri uero 24. latitudo 4llongitudo 6. quater enim 6. 24. Quemadmodum uerò se habet ad 2 ita 6. ad 3. itaque sicut se habet latitudo numeri 24. ad senarij latitudinem, ita longitudo illius ad senarij longitudinem, qua quidem ratione similes appellantur. Qui uerò proportionibus eiusmodi non conueniunt, dissimiles iudicantur. De numeris lateralibus atque diametralibus. Cap. VNitas ipsa sicut numerorum figuramque principium est, ita lateris, & diametri atque ad utrumque potentiam habet. Expone igitur hic quidem hanc unitatem. A. ibi uerò unitatem illam 6. quidem dum sola manet nullam efficit lineam, igitur neque latus, neque diametrum, si ad geminum A. processerit lineam iam efficiet, quae possit latus fieri futuri quadrati, si rursus adeò processura sit ut faciat diametrum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
