Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 1417-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. Vmeros appellat planos, qui prima multiplicatione numeri procreantur, ut bis 24. uel teri. 9. similiterque deinceps. Solidos autem qui non solum multiplicatione, sed etiam terna replicatione nascuntur, ceu, bis, 2. bis 8. ter tria ter 27. deincepsque similiter. Vtrobique uerò uel aequilateri uel inaequilateri sunt: aequilateri quidem ex numero quolibet per se in se ipsum multiplicato creantur, quales sunt quos modo narrauimus. Inaequilateri uerò ex multiplicatione, numeri alterius per alterum oriuntur, uelut planis quidem bis 3. 6. ter 4. 12. similiterque deinceps. In solidis autem bis 3. bis 12. uel bis 3. ter 18. Proinde inaequilateri uel altera parte longiores uel oblongi dicuntur. Altera quidem parte longiores, quos breuitatis causa saepius appellabo longos, illi sunt qui sex ductu numeri alicuius in proximum procreantur ut bis 3. 6. ter 4. 12. in quibus maior numerus in quem mi nor ducitur, hoc ipso minore unitate duntaxat est maior, ob longi uerò ex ductu numeri in remotiorem numerum generantur, ut bis 4. 8. ter5 15. hic enim maior numerus minorem longiore spacio, quàm unitate superat. Hactenus hi numeri plani, uel solidi aequilateri uel inaequilateri, longi uel ob longi, multiplicatione fiunt, uel numeri alicuius per se ipsum, uel numeri alterius per alterum, utrobique quadam commixtionis generationisque ratione. Confei praeterea possunt quodam composi tionis modo, quando uidelicet ad eorum constitutionem unitati deinceps, uel numero numerus additur Aequilateri quidem, quando impares imparibus unitate duce numeri adhibentur. Inęquilateri uerò quando pares, paribus, duce duitate, subduntur, sed ab ęquilateris ordiamur, sunt autem consequenter impares 113. 5 7. 9. 11. Vnum quidem, quasi primum aequilaterum quadratum est, semel enim unum existit unum, huic tanquam impari si addideris3. quadratum facies ęquilaterum scilicet quaternarium. Quod &latitudine, &longitudine pariter erit bipes. Consequens in pars. hunc si praecedenti quadrato addideris, ceu normam reportabis 9. quadratum similiter ęquilaterum, cuius latus quodlibet erit triplex, consequens im par 7. Nunc si admoueris nouenario conficies 16 longitudine pariter &latitudine quadruplos. Quater enim 4. 16. similiterque deinceps, in his planè semper impar subditur praecedenti, uel impari numero, uel saltem ex duobus imparibus constituto, sem per unitate duce. Haec, enim ita dux est imparium aequilaterorumque numerorum, sicut duitas partium quidem numerorum, figuram uerò uelut in aequilateram componentium. Est enim duitas qua si primum inaequilaterum, si quidem primus est discessus ab unitate omnium aequalissima, itaque CCe bis unum existit duo, haec sanè duitas latitudine quidem unum est, longitudine uerò duo. Re autem uera Pythagorici duitatem indeterminatum aliquid esse uolunt, nullius figurae principium.