# Opera omnia 1417

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1417
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1417

Quoniam diameter necessariò est latere maior, saltem processura est in tria: Quapropter sicut unitatem A. ad binarium produxisti, sic unitatem 6. producturus es ad ter narium, ut A quidem significet quadrati futuri latus 6. uerò diametrum, quadratum quidem quod ex A. binario procreatur in se ducto est proculdubio quaternarius. Quadratum uerò quod ex B. ternario similiter in se ducto fit nouenarius. Itaque quadratum hoc ex diametro factum ad quadratum illud ex latere procreatum unitate majus est quàm duplum. Si cupis quadrata rursus maiora producere ex lateribus, similiter atque diametris adde lateri quidem illi binario, Diametrum illum ternarium habebis quinarium iam pro latere. Adde etiam illi diametro, scilicet ternario bis latus illud binarium habebis iam septenarium pro diametro. Fac eroo quadratum ex quinario latere in se ducto erit quadratum uiginti quinque. Fac similiter ex 7. diametro erit quadratum 49. quadratum hoc diametrale erit ad illud laterale unitate minus quam duplum. Ita enim 49. ad 25 se habet. Iterum ut ampliora quadrata conficias, adde lateri quod erat. v. quinque diametrum quod fuit 7. habebis pro latere i2. uicissimque di imetro quod erat 7. bis latus illud scilicet 5. erit diamerer 17. ex illo quidem latere scilicet 12 in se ducto reportatis quadratum 144. ex diametro autem hoc 17. in se ducto habebis quadratum 289. quod est unitate majus, quàm duplum, ad quadratum ex latere factum, sed cur nam oportet in augendis quadratis priori quidem lateri addere diametrum primum unum, diametro uerò latera priora duo, quia uidelicet quantum latus bis ualet tantum diameter potest semel. Omnis uerò compensatio facienda. Si in augendis quadratis ad centum, & ultra processeris. tandem adaequatio fiet, tum unitate deficiente, tum excedente uicissim, ut summatim resulter proportio du pla. Ideo Plato inquit, eiusmodi numeros indigere uno scilicet aequatore, & incommensurabiles quidem singulatim, commensurabiles uero summatim. Sed de commensuratione in sequentibus. Inquit uero duos incomparabiles fortè, quoniam in prima quidem horum constitutione3. ad duo proportionem habuit, in secunda uerò 7 ad5 non habuit, similiter in tertia 97. ad ia. proportione carebat. Appellat autem diametrales numeros quinitates, quia in primo latus quidem fuit 2. diameter ueròs solidos nominat trinitatis, quia trina replicatio numeros facit solidos & trina dimensio corpus solidum, sed praecipuè illos solidos uocant trinitatis, quos producit ex nouenario, qui resoluitur in ternarium. Numeri plani, & solidi, item aequilateri, & inaequilateri, pares impares, foeminae, masculi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
