Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1419
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. VMpares numeri non compraehenduntur à paribus, sed compraehendunt. Vt ternarius binarium in se continet. Siquidem in ternario unitas quidem media quasi caput &uinculum binaArium circa se continet. Tres planè in ternario termini sunt uel gradus, interualla duo contenta ternario, similiter in quinario quaternarius. Nam &circa medium eius unum geminus est hinc, &inde binarius, &inter quinque terminos, interualla sunt quatuor. Similiter in septenario senarius continetur. Et par quilibet ordine praecedens imparem in proximo impari tanquam toto uel fine compraehendit. Iam uerò nullus usquam apparet ordo, nisi per terminos impares. In quibus unus sit medius quasi cardo, &utrinque pares termini, &interualla sint paria. Quemadmodum uerò impares numeri pares continent, sic aequilateri, qui omnes ex imparibus componuntur compraehendunt inaequilateros, qui omnes procreantur ex paribus. Primus quidem aequilaterus compositus est 4. secundus uerò 9. proportionale inter istos medium est senarius inaequilaSimilis quoque proportio à 6. existit ad 4. terus. Nam ab ipso 9. ad 6. sexquilatera proportio est. Tertius aequilaterus est 16. fit enim ex 4. in se ducto, sicut 9. ex tribus, &4. ex duobus inter 16. atque 9. proportionale medium est 12. qui inaequilaterus est, fit enim ex tribus ductis in 4.