# Opera omnia 1419.1-3

Ficino, Opera omnia, 1419.1 to 1419.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1419.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1419.1

Semel enim duo est ipsa duitas, semel tria similiter est ipsa trinitas caeterique similiter deinceps numeri. Praeterea sicut ab uno rerum principio incorporea fiunt atque corporea, sic ab unitate impares atque pares. Item sicut ab illo simplicia compositaque, ita, & ab hac numeri simplices & compositi, simplices qui unitate simpliciter constant atque mensurantur, ut 3. 6. 7. atque similes, compositi uerò qui insuper quodam minori numero mensurantur, ut 4. binario. 6. binario atque ternario. Vnitas quidem similis est opifici mundi, duitas uerò materiae indeterminatae, ut inquit Archytas. Qui unitatem imparium ideam esse uult, duitatem uerò partium, & hanc non tàm numerum, quàm primum ab uno casum, numerum uerò primum esse ternarium. Mysterium Christianae trinitati simile. Iam uerò unitas & propter simplicissimam eminentiam nullius est numerorum, & propter uirtutem omnium efficacem, & omnes numeri. Qua igitur ratione nullas habet partes, nec par est, nec impar. Qua uerò se adhibet numero pari iam nato imparemque reddit. uidetur impar. Qua rursus impari genito se accommodans facit parem, par rursus apparet. Id quidem Aristoteles inquit in Pythagorico, quanquam Pythagorici unum libentius impar appellauerunt. Quia paris proprium sit non mutare numerum cui additur, nempe si addatur pari, parem seruat, si impari imparem. Vnum uerò contra obuium quidem pari, facit imparem, obuium au tem impari, reddit parem, simliiter & numerus impar tanquam mas, & efficax numerum accessu mutat. Ex pari quidem facit imparem, ex impari uerò parem. Numerus uerò par,ceum foemina non mutatur, sed permutatur & patitur. Numeri ergo impares maiorem cum unitare cognitionem habere uidentur, quia & quodammodo sunt indiuidui, nihilominusque abundant & unum ipsum sem per habent in se medium atque centrum, & ab initio in unum desinunt atque conuertuntur. Denique postquam numerum parem diuiseris, uidetur omnino diuulsus, nec inter eius partes eius aliquid extat. Cum uerò imparem distribuere studes inter partes eius digestas existit, unum eius insolubile uinculum, ut explicatus potius uideatur, quàm diuisus, unum uerò est prorsus indiuisibile.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
