Latin
1419.4 to 1419.8
Ficino, Opera omnia 1419.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim diuiditur in minora secatur. Vnum uerò in aliquid uno minus secari non potest. Imo uerò cum uidetur diuidi potius geminatur. Est autem unum identitatis, &aequalitatis similitudinisque principium, in quibus Deo simile uideri non iniuria potest. Quapropter quadrata semper aequilatera similiora sunt uni. quàm in aequilatera propter aequalitatem, &rectitudinem uni quam proximam, in his enim &lineae, &anguli omnes aequalitatem &similitudinem inuicem habent, arque rectitudinem, est &alia aequilateris excellentia, ipsius uidelicet unitatis munere, quò inaequilatera superant. Nempe semen aequilateri unum est, ac dum in sua permanet, uel geminat unitate, pul lulat inde quadratum, ita duitas per se duplicata facit quatuor. Trinitas per se multiplicata creat no uem, ipseque nouenarius tanto est excellentior quaternario, quantò ternarius eius semen pręstantius est binario. Inaequilateri uerò semen diuisum est, in duo neque permanet, sed alterum migrat in alterum ita 2. in3. multiplicatum, uel conuerso senarium quadratum efficit. Denique ipsum unum mi rabilem hac quoque ratione similitudinem habet ad Deum simpliciter simplicissimum, quia quan tumcunque multiplicare contenderis, dicens semel unum, item semel unum nunquam uel diuidis uel minuis, uel auges ipsum unum. Est etiam in numeris similitudo quaedam ad ipsum Deum, quilibet enim numerus agens secum ipso generat numerum, ut bis 2. 4. ter tria nouem, &postquam genuit per genitum numerum generat alium, ut bis quatuor octo, ter 9. 27. Potest quin etiam ille nu merus autor sine hoc instrumento eundem per se numerum producere, quem hoc instrumento pro duxerat, ut bis duo, bis octo ter 3. ter 27. ex his apparet Deum secum ipso agentem alia procreare, nec non si creatura prima utatur ut media ad affectus alios producendos posse nihilominus eosdem sine hoc medio procreare, agendo similiter secum ipso. Sunt &aliae multae similitudines, sed haec nobis in praesenti sufficiant, si retulero uidelicet Pythagoricum illud, quemadmodum post Deum om nia ex quadam ipsius Dei proprietate unà cum quadam illinc de generatione constant, atque ex eodem simul, &altero, &unitate atque multitudine, ita numeri se habent ad unum, quapropter ternarius tanquam primus numerus, non, inquam, multitudo prima, sed numerus primus, ex unitate fir atque duitate quadam unitatis de generatione atque alteritate, confusaque in multitudine, similiter caete ri numeri, hanc numeri primi sortem sequi uidentur.