# Opera omnia 142.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 142.1 to 142.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/142.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/142.1-2

Denique ut conuincant intelligentiam uniuerso illi aceruo esse communem, connexionem talem in medium rursus adducent, ut quando phantasia imaginem rerum aliquam concipit, eadem statim suscipiatur in mente, atque in phantasia phantasma uocetur, & particu laris appareat, atque multiplex: in mente uerò uocetur intelligibilis species, & absoluta penitus uideatur, & una, quum tamen una eademque forma sit, quae quoniam mentem simul format, & phantasiam, unum conflat ex utrisque compositum, quod appellatur ho mo. Quoniam uerò intelligentia speciem intelligibilem sequitur, species autem est forma compositi, intelligentia propriè composito assignatur. Cuius quidem connexionis exemplum ostendent in oculo, in quo spiritus est uisiuus, lumen autem per coloris imaginem coloratum uisiuo spiritui se insinuat, ac spiritus uicissim penetrat lumen, ubi coloris imago, quae in lumine est, eadem penitus fulget in spiritum, ideoque ex lumine & spiritu facit unum. Nos autem negabimus fieri posse, ut eadem omnino forma in subiecto aeterno proximóque suscipiatur simul & corruptibili. Tam enim diuersos habent modos essendi formae omnes, quàm diuersa subiecta sunt, à quibus suscipiuntur. Forma igi tur esse longè diuersum habebit in mente & phantasia. Vbi autem esse duo sunt, multûmque diuersa, duae quoque & diuersae admodum formae sunt, quae sunt essendi principia. Quinetiam si concesserimus eandem in ambobus esse formam, neque sic quidem intelligentia communis erit. Siquidem ibi solùm intelligentia est, ubi propria & intrinseca intelligendi principia sunt. Haec uerò sunt duo, uirtus intellectiua, & intelligibilis species per modum penitus absolutum. In phantasia uerò neque uis intellectiua est, neque modus speciei intelligibilis absolutus. Nihil igitur nodus ille conducet ad hoc, ut homo intelligat, sicut neque imago coloris, licèt eadem sit in lumine atque in spiritu, efficiet, aut lumen, aut congregatum ex lumine, ac spiritu uideat. Solus enim uidet spiritus ille uisiuus, in quo solo est & uidendi uirtus, & imago coloris secundum uisiuum modum. Neque ulterius nobis obijciant, congregatum illud ideò intelligere, quia phantasia offerat intellectui quaecunque sit intellecturus. Sic enim animal quoddam similiter constituetur ex lumine atque spiritu, quod uocabitur uisiuum animal, totumque uidere affirmabitur, quia lumen spiritui offert, quod uideat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
