# Opera omnia 142.5-2-8

Ficino, Opera omnia, 142.5 to 142.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/142.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/142.5-2

Resipiscant igitur quandoque Auerroici, & cum Aristotele suo consentiant, illud quo quid actionem propriam exercet, formam esse eius propriam, specieique effectricem: propriam uerò hominis actionem esse intelligentiam, per quam ipecie differat operando à brutorum actionibus, ideoque per intellectum tanquam intimam formam speciei differre in essendo ab irrationalium animabus. Nónne ex hoc Aristoteles ostendit animam esse formam, quòd per eam animal uiuit, & sentit, homo autem intelligit, ac duntaxat per intellectum, itaque in ea quaestione, qua principium, quo intelli gimus indagabat, naturam mentis denique tradidit, dicens intellectiuam animae partem esse illam, qua intelligimus. Quòd autem plurali utitur numero, ostendit non separatum quiddam, sed nos propriè intelligere. Atque in ipsa hominis anima intellectum tum agentem collocat, tum capacem. In secundo libro de Anima, definitionem omni animae communem esse hanc inquit: Anima est actus corporis physici organici potentia uitam habentis. Siue, Anima est principium uiuendi, sentiendi, secundum locum mouendi, intelligendi. Rursus, Anima est id quo uiuimus, & quo sentimus, ac intelligimus primò. Ex his autem duabus descriptionibus concludit primam, quasi per sylligismum. Quum uerò non debeat syllogismus ex terminis aequiuocis fieri, consequens est, ut illa dictio actus, idem ubique significet, id est, actum corporis naturalem, quod ipse statim aperit, quando subdit diuisionem substantiae in materiam, eiusque formam, & quod ex alijs com ponitur. Dicitque animam omnem esse eam formam, quae pars altera sit compositi. Iterum, ubi est intelligendi potentia, sunt etiam sentiendi & nutriendi potentiae. Ac sicut triangulus est in quadrangulo, sic anima uegetatiua in sensitiua. Atque haec in anima intellectiua. Et quamuis intelligendi uim dicat separari, id est, distingui, & separabilem esse ab alijs, tanquam perpetuum à caduco, tamen dicit insuper intellectum distingui ab alijs, uel subiecto, ut prisci putabant, qui rationem capiti, iracundiam pectori, libidinem iecori tribuere uidebantur, uel distingui potius ratione quadam, sicut in eadem superficie concauum à conuexo. Praeterea laudat eos prae caeteris, qui hominis animam esse quidem incorpoream, sed tamen corporis aliquid, id est, actum talem in tali quodam subiecto, arbitrarentur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
