# Opera omnia 142.5-8

Ficino, Opera omnia, 142.5 to 142.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/142.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/142.5

Ergo neque in hac ipsa forma per quam res compositae iunt, illud per quod ipsa est, uim habet materiae, ergo formae. Ita quaestio redit in idem. Vtrum forma illa alia per quam forma est, per seipsam sit, an per aliud quippiam? Si per se, tunc constat formam fontem essendi dici debere. Sin per aliud, tunc quaeremus ut ante, atque in infinitum erit progressio. Quapropter formae perse conuenit esse. At enim formarum conditor ad cerrum operis mun dani finem integritatemque, formas ea distinctione producit inesse, ut singulas naturaliter ad certum esse determinet, & alias quidem ad esse in corpore, alias ad esse in seipsis absque materia. Forma impressa materiae, non proprièm est, neque proprium habet esse, sed dicitur id, quo compositum ipsum est, & ipsa per commune esse totius existit. Si esse formae per se congruit, haec certè forma quae est in corpore, quia & ipsa forma est, id habet, ut & ipsi esse per se conueniat. At quomodo, cum à materia pendeat, & sub esse totius compositi contineatur? Attende, esse per se conuenit illi, id est, per se sequitur illam se quitur inquam per se, id est, secundum naturam suam. Quid enim aliud per se significat quàm per sui naturam? Natura sua talis est, qualem sibi suus opifex assignauit. Opifex au tem statuit ut materiae inhaereret. Haec itaque natura, suae est inhaerere materię. Per hanc naturam esse eam sequitur. Ergo esse eam sequitur per se eam inquam, materiae inhaerentem ita prius quodammodo illi competit materiae infigi quàm existere. Quare tamdiu existit, quamdiu haeret materiae. Non haeret autem semper, quia materia omnibus marata formis, locum saepe dat formis contrarijs priores formas inde pellentibus. Non ergo existit semper. Forma uerò illa quae ita à conditore est ad esse determinata, ut in seipsa consistat scorsum à corpore, etiam quia forma est, habet illud, ut esse sibi per se conueniat, per se, inquam per naturam suam. Natura ipsi assignata est sibimet ipsi haerere. Igitur esse suum eam sequitur quantum sibi haeret, id est, existere suum eam sequitur ex subiecto minimè pullulantem. Et quotiens dicis esse per se sequitur eam totiens dicis, esse eam sequitur sibijpsi haerentem. Nihil autem à seipso discedit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
