Latin
Cap. XIII
Ficino, Opera omnia 1421
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIII. vthagorica &Platonica sententia est, ex duobus bonis nasci prolem omnino bonam, ex duobus malis prorsus malam. Ex malo simul, &bono non omnino quidem malam, nunquam uerò bonam. Item numerus impares esse in ordine boni, uocandosque masculos, &sponsos atque patres, praesertim propter robur, quod in nodo sui medio, scilicet uno possident. Pares autem in genere mali, si cum imparibus comparentur, nuncupandasque foeminas &sponsas, atque matres, uidelicet, si cum imparibus conferantur. Nam etiam in utroque genere sponsi quidam, uel sponsae quodammodo nominari possunt, siquidem par praestantior ad deteriorem par tem sponsus dici potest, atque deteror impar ad potiorem sponsa. Cùm igitur ex imparibus unitate duce aequilateri fiant, ex paribus autem duce, binario nascuntur inaequilateri, nimirum illi quidem filij boni, hi uerò mali censentur.