# Opera omnia 1421.5-8

Ficino, Opera omnia, 1421.5 to 1421.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1421.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1421.5

Prodest quidem disciplina multum, sed fatalis ordo destinare ui detur, ut quando numerus 12. in quo prima proportio harmoniaeque huiusmodi explicantur, & qui destinatus est uniuerso in suum planum fuerit permutatus 144. magna quaedam in haminibus permutatio fiat: Et haec quidem disciplina perseuerante sit in melius. Quando uerò peruenerit ad solidum, uelur summum finemque suum 1728. Res publica & ipsa ciuitas illuc usque disciplina durante, summum suum finemque consequatur, deinde sensim in peius farali lege labatur, disciplina quoque interim eodem faro paulatim degenerante. At uerò si ante hos terminos, per negligentiam nostram infelicitatemue disciplina defuerit, longè etiam prius forma publica non solum fato quodam, uerum etiam prudentia nostra labascit: Eiusmodi mutationis causam Aristoteles in quinto Politicorum ita breuiter enarrauit, nec omnino negauit Plato mutationum causa esse, ait, quod nihil maneat, sed omnia in quodam circuitu permutentur, principium uerò mutationum esse spenes illa, quorum sexquitertia radix coniuncta quinario duas exhibet harmonias, dicens, uidelicet quando numeri huius descriptio fiat solida. Quippe cum natura quandoque dete riores, uel meliores disciplina producat. Hoc ipsum quidem fortè non malè dictum. Haec Aristote les. Penes ea scilicet, uel genera numerorum, uel composita rerum: Quorum tres, id est, in quibus proportiones illae, quae duo denario continentur duas, quales diximus, harmonias constituunt ip sius diapason elementa, dicens, uidelicet quando, id est, exordia mutationum fiunt, quando duode narius multiplicatione sua primo quidem ad aequilaterum suum planum, deinde ad solidum usque peruenerit. Haec & reliqua in superioribus sunt exposita. De stirpe bona uel mala per obseruantiam numerorum figurarum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
