# Opera omnia 1422.5-6

Ficino, Opera omnia, 1422.5 to 1422.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1422.5

planetis septem conuenit sequentibus firmamentum, sed 28. praecipuè congruit Lunae sequentibus planetas. Fir mamentum enim uix proportionem habet cum Luna, uel uicissim: Ideo non tàm obseruatur aspe ctus Lunę ad stellas sublimes, quàm ad planetas: Aspectus autem planetarum ad stellas altissimas diligentius obseruandus: Sic enim illi ad illas proportionem habent sicut ad illos Luna, atque elementalium humor ad Lunam, & calor ad Solem. Praecipuè uerò sublimium stellarum munera sor titus est Saturnus. Numeri, quidem aequilateri & aequales per centies centum significati, praecipuè conueniunt firmamento propter motum eius aequalem, simplicem, simpliciter circularem: Inęqui lateri uerò, & inaequales planetis & elementis propter inaequalem multiplicemque motum: Oblongi autem inter planetas, Marti, Mercurio, Lunae motionum authoribus plurimarum atque maximarum inter elementa igni ob eandem causam potissimum, atque aquae. Inaequalitatem in planetis posui, si comparentur ad firmamentum, & in elementis si ad planetas, alioquin aequales numeri sphaeris magnis competunt planetarum & soli, atque aetheri propter motus aequalitatem. Ioui quoque & Veneris, aërique medio obtemperantiam qualitatum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
