Latin
Cap. XVI
Ficino, Opera omnia 1423-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVI. Vod autem Plato iubet felicis geniturae gratia, ex utrisque bonis coniugia facienda, sic acciOpiendum moneo, ut hona quidem utriusque parentis sint ingenia, sed non in eadem cor ditione boni nec aequalia prorsus atque simillima. Sed ita inuicem bona quatenus ad bonam stirpem necessarium iudicatur. Id autem est, quemadmodum in Politico legibusque disputat ut aerio ut acriora ingenia mitioribus copulentur, uehementiora remissioribus temperentur, ne alioquin ferocissima, uel ignauissima progenies oriatur: Sed pro uiribus aequalissima.