# Opera omnia 1425.9

Ficino, Opera omnia, Cap. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1425.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1425.9

Equidem respondere possem, in Philebo quidem sententia ferri Platonicam, in epistola uerò meam, sed nolim Marsilianam sententiam à Platonica dissentire: Itaque respondebo summatim, duplicem esse mentis nostrae processum: Alterum quidem naturalem, alterum uerò supra naturam, quem propriè nominamus excelsum: In illo quidem prorsus intellectus luce quadam naturaliter insita uoluntatem ducit, quasi comitem, ac denique rectè ductam implet, ideoque praefertur In hoc autem excessu noua lux, uirtusque infusa diuinitus, non prius intellectum diuino splendore complet, quàm amore mirifico accenderit uoluntatem: quae quidem ex accensa, per ipsam translaroriam caloris, amorisque efficaciam mentem traducit in Deum: Vbi amor ipse cuius est in uniuerso generationis officium. regenerat animum, efficitque diuinum. Naturalem quidem mentis incessum unà cum Platone tractauimus in Philaebo: Excessum uerò naturali motu superiorem attingimus in epistola, atque unà cum Platone in Phaedro.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
