# Opera omnia 1427.5-8

Ficino, Opera omnia, 1427.5 to 1427.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1427.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1427.5

Deinceps autem ad illam per sempiternum eius fructum praemi umque cohortabitur, & ab hac per sempiternum detrimentum eius & supplicium absterrebit, atque id est, potissimum decimi huius officium. Sed antequam plaecipuo hoc sun gatur officio, prooemio quodam utitur, in quo diligenter absoluit, quod & in prioribus dialogis attigerat, & in fine non reliquerat, admodum saluti publicae necessarium. Profectò noster hic morborum medicus humanorum in ea morbi specie curanda est diligen tior, quam caeteri non solum negligenter curant, sed ne curant quidem unquam, imò uerò quod deterius est, quasi rem saluberrimam diligunt, & omni studio complectuntur: imitationem inquam poeticam, qua ingeniosi poetae dum perturbatos animos acrius exprimunt, interim audientium legentiumque animis perturbationes similes uehementius & profundios imprimunt. Ac tantò magis omnes inficiunt, quantò laudantur & placent. Prooemium uerò eiusmodi finem non incongruè sequitur: ibi enim anima in rationem distribuitur, & in partes inferiores perturbationibus agitatas, quarum imperium in anima primum, deinde in ciuitate tyrannicum appellatur. At quoniam poetica imitatio partes eiusmodi suscitat: fouetque & auget, irritans iram, titillans libidinem, soluens risum, effundens lachrymas & quęrelas, idcirco rationis quidem regnum labefactare, perturbationis uero tyrannidem uidetur adducere. Quamobrem Socrates pestem eiusmodi alioquin iu cundam, sed maximen uenenosum perdit, ne ipsa nos perdat. Ac uide quanta charitate Plato noster ubique humano generi consulat, ea uidelicet disquirens circumspiciensque pericula, quae alius omnino nullus suspicaretur: adde insuper & naturae educationique propriae, id est, poeticae ualde repugnans, modo strenue pro publica salute propugnet. Quamobrem nemini mirum uideri debet Platonem hic ob ueritatis amorem, uel Homero suo non parce, quandoquidem ob iustitiae cultum, neque ingenio quidem indulget suo. Homerum autem praecipuè derogat, ut per ipsum imitatorum principem, caeteros multò magis damnatos existimemus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
