Latin
143.1 to 143.4
Ficino, Opera omnia 143.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim in tercidit inter se &ipsum met, quod separet ipsum à semetipso? Si quatenus hęret sibi, ea tenus est, quia haeret semper, est &semper. Talis quidem forma est anima. Est igitur immortalis. Sed potest aliquis huic rationi sic obijcere, quòd quemadmodum ignis per se calet, calet semper dum est, non tamen est semper ex quo etiam non calet absolute semper, ita etiam animae essentia quia propriè &uerè forma est in seipsa subsistens, ideò per se est, &quia per se est, ideò est &semper, scilicet dum est. Non tamen semper est. Ergo non est semper. Haec obiectio duabus de causis ridicula iudicatur. Primò sibimetipsi repugnat, quando ita contexitur. Forma illa per se est, ergo semper est, dum scilicet est, non autem est semper. Quatuor enim hic orationes sunt, quarum secunda illa quae dicit. Ergo semper est posteriori huic contradicit quae infert. Non autem est semper. Deinde obiectio huiusmodi abundat superfluis, quando addit: dum scilicet est Istud siquidem, dum est, non potest dici aliud est, quàm primum illud ubi dicitur, semper est. Sic enim esset eadem in re geminum est, &geminum esse, neque existeret res una quaedam, sed duae. Hinc sequitur ut illud est quod ponitur quando additur. Dum scilicet est, sit illud idem quod iam erat positum quando prius dicebatur. Est semper. Quae sunt eadem, eadem sunt ratione tractanda. Idcirco si primum est, absolute profertur, ita secundum est, absolutè proferri debet absque illa dictione. Dum scilicet est. Ergo dici oportet. Est, semper est, est non autem addendum, dum scilicet est. Vel si addis illi primo est, illud postea, Dum scilicet est, adde &huic secundo est, quòd sequitur post, dum scilicet est. Rursus illud dum scilicet est, &huic tertio est, rursus, dum scilicet est, atque ita in infinitum, neque usquam reperies primam essendi radicem per quàm competat illi rei quod sit, sitque semper. Quòd autem radicem essendi non habet, nihil est omnino. Aga iam siste pedem. Forma illa separata, qualis est anima, per se est, ergo est semper Quin etiam si idem prorsus existeret esse atque calere, quando ita componis.