# Opera omnia 143.5-8

Ficino, Opera omnia, 143.5 to 143.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/143.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/143.5

Ignis quia per se calet, calet semper, adderes protinus: Calere & esse idem est, ergo est, & semper. Nunc autem non potes eo modo concludere, quia non idem est esse, atque calere alioqui quodeunque sunt, calerent, & quicquid calere desinit, desineret esse quod non accidit. Itaque ignis semperdum est, calet, quia prius quodammodo est, & postea calet. Et quia esse est ante calere, & aliud quàm calere, ideò per aliquod medium uidetur calor essentiae ignis inesse, ita ut primò ponatur ignis essentia, secundò eius esse, tertiò loco calere. Imò uerò essentia ignis sortitur esse per id quòd haeret materiae. Prius enim quodammodo latet in materiae sinu, quàm edatur im lucem. Et sicut latuit antequam existeret, sic etiam haeret postea, ut non cesset existereSortitur quoque calere per id quod possidet esse. Quapropter calere desinit, quando desinit esse, desinit esse, quando desinit inhaerere. Sed animae essentia quoniam est forma soluta, esse sortitur per semetipsam, & in ea ipsum esse, est primus & proprius actus essentiae, nec ullum uinculum est per quod esse cum essentia connectatur, quo soluto acci dat dissolutio. Ac licet tam calere quam esse per aliquam conditionem conueniat ignis essentiae, animae tamen essentiae non conuenit esse per conditionem ullam, sed absolute. Idcirco licet ignis cum certa quadam conditione sit & caleat semper, anima tamen semper est absolute. Decima ratio, quia per se, refertur ad Deum. Cap. X. Iqua tamen uideatur esse conditio cuius uirtute anima sit semper, ea non est perespectum aliquem ad corpora quorum adiumento non eget, sed respectu ad cau sam primam, unde descendit. Sed & respectus huiusmodi quoniam per ipsammet Sanimae naturam completur, nihil prohibet quin anima per se & absolute, & absque conditione semper. Quod quidem hac ratione inuestigabimus, quoniam à prima rerum causa cuncta dependent, eatenus singula in suo esse permanent, quatenus ad primam causam referuntur. Respiciunt autem illam ut aliquam ipsius similitudinem gerunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
