# Opera omnia 143.9

Ficino, Opera omnia, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/143.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/143.9

Causa illa actus purissimus est, ab omni materiae proprietate alienissimus. Huic actui res inferiores non ex sua materia, sed ex forma potius (quae actus quidam existit) similes iudicantur. Quo fit, ut per formam suam omnia primam respiciant causam. Quare quaecunque ex materia & forma composita sunt, ut elementa, & mixta non per se, neque per totam sui naturam, sed per partem illam sui duntaxat quae forma dicitur, causam primam respiciunt Argumentare hunc in modum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
