Latin
1430.5 to 1430.7
Ficino, Opera omnia 1430.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Com pertum etiam habent, aliorum animas immersas corporibus atque ideò uitiosas, uitio tamen morboque proprio non interimi, &idcirco multò minus alieno, id est, corporeo morbo pos se corrumpi. Siquidem, &corpus ipsum externo malo non prius perimitur, quàm intrinsecum inde inferatur malum, quo proximè perimatur. Caeterùm ne quis de animae suae diuinitate diffidat, iubet illam à contractis, ex amore corporeo sordibus penitus expurgare, purgatamque perspicere, quàm pura, quàm simplex, quàm diuinorum auida, tan quam diuinitati cognata, quam citò, quam bene luminis diuini sit capax. Quod autem dicit animas indies non fieri numero plures, intellige non ita fieri, ut ex corporibus oriantur, &componantur. Quod quidem sequens ratio manifestat, dicens: si diuina de corporibus componantur, tandem cum diuina nunquam resoluantur corpora, forè ut nihil reliquum sit corporum in natura. Rursus aduerte, quod subdit animam non esse compositam alioquin indissolubilem fore non posse. Atque intellige essentiam ad hoc ut dissolui non pos sit, oportere, uel nullis compositam esse, uel si sit composita, non tamen ex materijs illis componi, atque ita rursus conflari, ut in eius compositione multitudo non unitatem, imò uerò unitas, per harmonicam unionem superet multitudinem, statusque motum. Conclude mysterium, partim prouidentiam, partim ad immortalitatem praemiumque iustitiae lustitiae pertinens. Iustus quidem Deo euadit similis, iniustus uerô dissimilis. Cumque non lateat Deum hunc sibi esse humilem, illum uerò dissimilem, rationi consenta neum est iustum Deum charum esse atque amicum, iniustum contra.