Latin
1435.1 to 1435.4
Ficino, Opera omnia 1435.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sedium uerò paria interualla iustam, tum inter fata, tum per fata distributionem fieri euidenter ostendunt. Vestes albae tum fatorum naturam inuiolatam ostendunt, tum innocentem. Non enim agit uniuerso malum, quod ab optimo uniuersi duce dependet. Corona describit imperium. Cantare est, per temporum interualla, ea congruitate digerere singula, qua diuina mens, momento quidem intuens temporibus dirigenda praescribit. Hinc fit, ut Parcae omnes temporanea cantent. Et cur Lachesis praeterita, Clotho praesentia. Atropos uerò futura? Respondeat Proclus, in praeterito quidem tria tempora cogitari. Nam &praeterisse iam dicitur, &quandoque fuisse praesens, &antequam praesens esset, fuisse futurum. In praesenti uerò ipsum cogitari praesens, quod prius fuerat, &futurum. In futuro denique futurum duntaxat agnosci. Post haec uerò declarari praecipuam esse Lachesim. Secundo dignitatis loco Clotho. Tertio Atropon. Verum cur nam Parcę globos tractant manibus, mater uerò nequaquam? quoniam insimae illius animae uires cognatiores globis sunt quàm animae ipsius substantia. Cur item Lachesis gemina tangit manu? quia in exordio, &medium continetur, &finis. Cur deinde Clotho ampliorem, &ab extrinseco tangit ambitum atque dextra? Atrops autem angustiorem ab intrinseco, atque sinistra? Quia euolutio uitae per media, &ab extrinseca exorditur causa, &lior est comtingit quoque prosperior. Ineuitabilis autem terminus, &ab intrinseca iam prouenit proprietate concepta, &desinit in angustum. Adde quòd clàm surrepit, &ut plurimum contra uotum. Quod autem Parcas inquit, coelum intermissione quadam temporis tangere, ne putes fatales mundanae animae uires modo regere mundana, modo non regere. Si enim mutabilitas sit in fato, cuius propria immutabilitas ipsa est, nihil fingi poterit non immutabile. Plato igitur humano quodam more, atque sermone diuina pingens officia, inuenire uult, fata partim res ipsas tractare, partim uerò nequaquam: tum quia mundanae uirtus, ipsa suae integritatis dignitate consistens, actionem suam rebus gubernandis accommodat, ac uicissim dum accommodat non miscetur: tum quia temporalem in operibus uicissitudinem exhibent, &quam intermissionem in operatione sua dicuntur habere, non in se quidem, sed in effectu demonstrant: tum quia naturalia quidem tractat, super naturalia non attingit. Quae enim ad rationem puram liberamque, uel ad diuinam intelligentiam fato superiorem pertinent, minimè tangit.