Latin
1436.4 to 1436.7
Ficino, Opera omnia 1436.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ob ca sam dicit uirtutem esse à fato liberam, culpamque in uitę deteriores electione, eligentes esse, non fati. Nam, &si ex fato est, tam in communi, quam proptio nouam iam uitam, &nunc ut prius eligere: ex consilio tamen est, talem propriè eligere aut talem. Quippe si primam uiuendi formam, ab imaginatione oculis rationis oblatam, rario examinando reiecerit, non deerit statim alia melior, rursusque alia. Hinc illa prouidentię inspiratio propheta cognominatur. Praemonstrat enim rationi quodam iudicij lumine, eam habere liberam consultandi, eligendique facultatem, quidue potissimum ex temeraria electione sequatur. Dicitur, &propheta sortes fundere, exempla uiuendi proponere: non solum quia prouidentiae diuinae influxus quodammodo fatalia sancit, sed quia fatales sortes, &exempla fatalia producit in orationis examen atque iudicium. Quod autem in prę conio unicat animas esse diurnas exprimit eas, &ibi esse perpetuo die, &uitam quàm tanti faciunt, unum esse diem atque nocturnum. Addit initium alterius fore circuitus, ut aperiat mysterium animarum à coelo in terram uicissimque remeantium. Appellat humanum genus non mortale solum, sed ut animae sua mala pręsagiant, addit mortiferum, quasi dicat corporis uitam esse animae mortem. Pronuntiat deinde, &si ratio à principio in eligenda uita sit libera, postquam tamen elegerit, in hac quidem reijcienda non amplius fore liberam, licet quandoque libera futura sit in ea, qualiscunque sit, aliter componenda, uel temperanda. Si quaeras quare aliae hominum, animae alias uitas eligant respondebunt alij speciales, quasdam in animarum naturis differentias esse, alij indiuiduales, quidem atque proprias, addentque differentias, illi multas ex superioris uitae diuersitate deductas. Quod, &Plotinus ualdè confirmat, &sequentibus maximè conso nat. Proinde animae eligentes uitam, simul daemonem sortiuntur electae uitae ducem. De hoc alibi multa diximus. Hic ita distingue. Deos Platonici alios cogitant extra mundum, mentes scilicet seiunctas à corpore, tanquam intellectuales sphaeras, colentes Deum unum, tanquam ipsarum centrum firmissimum, &stabilissimam unitatem. Alios mundanos appellant, uidelicet ultra diuinum cultum uoluendis mundi sphaeris accommodatos. His daemones subdunt, quasi ministros ad ea, quae, uel in specie, uel in sphaeris, uel ex sphaeris fiunt, disponenda atque componenda. Totidem igitur numerant genera dęmonum, quot in dijs mundanis daemonum ducibus uires inueniuntur. At uerò in quolibet mundano Deo unitas ipsa suprema est substantiae suae, qua diuinam referat unitatem. Post eam intellectus, simul omnia contuens, per quem mentes repraesentet angelicas.