Latin
1438.1 to 1438.6
Ficino, Opera omnia 1438.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
TIMAEVM COMMENTARIVM. Cap. I. De subiecto Libri VEMADMODVM in Parmenide cuncta diuinorum genera pro uiribus comprehen dit, sic omnia in Timaeo complectitur naturalia, &utrobique plurimum Pythagoricus est, sub persona Pythagorica disputans. Atque in Parmenide quidem, Parmenidem &Zenonem Eleates Phythagoricos, qui de diuinis scripserant, imitatur. In Timaeo autem, Ti maeum Locrum. Pythagoricum, qui librum de uniuersi natura composuit, sequitur. Ita tamen, ut his non eloquentiam solum adiungat, sed mysteria. Quoniam uerò diuina quidem naturalium prin cipia &exemplaria sunt, naturalia uerò diuinorum effectus atque imagines: idcirco in Parmenide dum de diuinis agit, interim descendit ad naturalia: &in Timęo naturam tractans, surgit sępius in diuina. Neque iniuria diuinitatem simul naturamque compulat. Natura enim diuinitatis est instrumen tum. Atque ita uel de naturalibus agit diuinè, quemadmodum Aristoteles, uel de diuinis naturaliter agit. Inter serit quoque mathematica tanquam utrorumque media, diuinorum scilicet atque naturalium. Quę uidelicet, per numeros quidem diuina, per mensuras uerò significent naturalia. Sit ergo huius libri subiectum ipsa uniuersa natura, id est, seminaria quędam &uiuifica uirtus toti infusa mundo, animo quidem mundanae subdita, materię uerò pręfidens, eodemque ordine singula pariens, quo &anima ipsa concepit, tàm diuinam suscipiens mentem, quàm appetens bonum. Cap. II. De ordine Libri &partibus eius. Atebit autem naturam uniuersi ipsumque uniuersum non ex se quidem consistere, sed ex supe Vriori diuinaque causa dependere. Patebit insuper quot in gradus natura distribuatur, coelestes, elementales, simplices, compositos, rationales. ratione carentes. Patebit totam sub luna genera tionem ad animal rationale quasi finem dominumque referri. Multa praeterea de hoc ipso animali, tum ad animam, tum ad corpus spectantia tractabuntur. Multa quoque de rebus quae à natura infra rationale animal componuntur. Et ut summatim dicam, de triplici mundo tractabitur, scilicet de di uino coelestique &humano. Ostendetur quoque omnium, quae in mundo componuntur ipsiusque mun di, duo quędam pręcipua intrinsecus elementa esse, scilicet materiam atque formam: tria uerò extrinsecus esse principia, scilicet efficientem mundi causam, &exemplarem atque finalem. Et efficiente quidem esse diuinam potentiam, &intelligentiam atque uoluntatem: Exemplarem uerò ideas intel ligentia diuina conceptas: Finalem denique bonum Cap. De introductione ad Dialogum. Aeterum ut ad ipsam dispositionem dialogi ueniamus, Plato quinque continuos disputationibus destinauerat dies. In primo quidem Socrates in Piraeo unà cum Polemarcho, ClacoSne, Adimanto. Trasimacho Sophista de repub. disputauit.