# Opera omnia 1438.7

Ficino, Opera omnia, TIMAEVM COMMENTARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1438.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1438.7

Secundo uerò die in urbe recensuit eadem Timaeo & Critiae atque Hermocrati, & quarto cuidam absque nomine peregrino, forsan Timaei comiti. Tertio die horum epilogum faciunt. Quo quasi exordio mox facta Timaeus disputauit de natura, praesentibus tribus, Socrate, Critia Hermocrate. Quartus enim qui absque nomine secundae interfuit narrationi, iam abest à tertia: non enim cuius libet est, secretioribus interesse. Quarto autem die orationem habuit Critias. Quintus denique nondum dies illuxit. Commodè admodum post diuinae apud homines reipublicę tum dispositionem, tum epilogum ad coelestem rempublicam huius exemplar in timaeo accessit ab ipso Deo compositam: deinde ad mundi generisque humani antiquitatem, & res miras à ueteribus strenuè gestas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
