# Opera omnia 1439.1-4

Ficino, Opera omnia, 1439.1 to 1439.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.1

Cap. IIII. TArrat autem inter dialogi huius exordia historiam de bello quodam inter Athenienses At lanticosque commisso. Hanc itaque Crantor tempore primus Platonis interpres undam absque allegoria historiam accipit. Quidam uerò contrà, tanquam solam allegoriam. Sed hos redarguunt, probatissimi quique Platonicorum: affirmantes quidem historiam. quia Plato dixerit. Ser mo futurus est ualdè mirabilis, sed omninò uerus. Sensum prae terea Platoni nihil usquam temerè molienti allegoricum existimant exhibendum. Bellum igitur inter Athenienses atque Atlanticos imaginem prae se ferre putant oppositionum quae in uniuerso sunt omnium. Bellum enim, id est, oppositionem apud Heraclitum esse omnium patrem. Amelius quidem oppositionem adducit inter firmamentum, atque planetas: Praesertim quoniam in Critia dicitur Atlanticam insulam in septem circu los fuisse diuisam. Origenes uerò oppositionem superiorum daemonum ad inferiores, atque uictoriam: illis potentia, his numero excedentibus. Numenius autem dissensionem excellentium animarum se quentium Palladem, aduersus alias animas generationem sub Neptuno sequentes. Porphyrius pugnam inter daemones deducentes in generationem, & animas ad supera contendentes. Dist inguit tripliciter daemones: alios esse diuinos: alios esse secundum habitudinem quandam, quorum nume rum particulares impleant animae, sortem nactae daemonicam: alios esse malos, & noxios animabus. Hos igitur daemones infimos conflictari cum animabus in ascensu semper atque descensui praesertim occidentales daemones, nam eam ab Aegyptijs palgam noxijs accommodari daemonibus. Pro inde lamblichus, Syrianus, Proclus, his addunt oppositionem ipsam in uniuersis uigentem perpe tuo, inter unum & multitudinem: terminum & infinitatem, idem & alterum, statum & motum: ex qui bus sub primo omnia componuntur. Item ens, aut per se, aut non per se. Rursus essentia, uel incorpo rea, uel corporea, & incorporea quidem, uel non declinat ad corporea, uel declinat. Corporea uero, uel non caduca ut coelestis: uel caduca ut elementalis. Denique in coelo quidem oppoliti inter se motus, & diuersae uirtutes. Sub coelo autem repugnantes inter se qualitates. Summatim uerò ho rum omnium discrepantia per antiquum illum bellum significatur: & ubique superiora pręstantioraque per Athenienses, alia per occidentales significantur. Eiusmodi uerò allegoria disputationi Timęi non mediocriter conuenit. Confirmatur etiam per ea, quae in Critiam commentamur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
