# Opera omnia 1439.9-10

Ficino, Opera omnia, 1439.9 to 1439.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1439.9

Alioquin similes eorum erimus, qui parentum patrocinio sunt orbati. Profectò cum uniuersi partes simus, uniuerso proculdubio indigemus. Ipsa enim ad totum conuersio partibus salutem praestat. Siue igitur uirtutem sectaris, adorandus est tibi, qui totam uirturem continet. Ipsum namque amare bonum, causa erit, & tibi eius, quod tibi expedit boni. Siue corporeum optas bonum, extat in uniuerso uirtus omnia continens corpora. Inde igitur prouenire necesse est partibus quibuscunque salutem. Compertum uerò habemus excellentissimos quosque apud omnes gentes, sapientia uiros diuinis potissimum uotis incubuisse: praecipuè Indorum Brachmanas: Persarum magos: Gręcorum Theologos. Chaldaeos autem, & aliud quiddam adorauisse. Ipsam enim superorum uirturem appellantes Deum, uno hoc nomine uenerati sunt. Haec Porphyrius. Post hunc discipulum eius diuinum lamblichum audiamus, hac in re in primis à Proculo comprobatum. Omnia ex Deo ita sunt, ut nusquam uel minima quaeque deserantur à Deo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
