Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 144
Unproofread scanNot analysed yet
Vt ad primum principium referuntur, ita sunt, refe runtur autem per aliud, ergo per aliud sunt. Quae sunt per aliud, stabilia non sunt, in seipsis enim relicta, in nihilum euanescunt. In se ergo sunt nihil, quae sunt per aliud quicquid existunt. Talia profecto sunt naturalia corpora. Corporales uerò formae quales? Certè similes. Forma enim corporibus insita, excellentiam quidem amisit suam, &corporalis prorsus euasit, siquidem omnes conditiones corporis iam subiuit. Conditiones corporis duae sunt, secundum locum extensio, &secundum tempus mutatio. Forma ue rò immersa corporibus, cum latitudine corporis dilatatur, &mutatur corpore permuta to. Quoniam igitur facta est penitus corporalis pristina excellentia destituta, per se qui dem minimè est, ut diximus aliàs &esse nullum habet proprium, sed ita cum materia co pulatur, ut unum sit esse totius. Si ergo per se non est, per se certè non agit. Ideo si referatur ad primam causam, per aliud aliquid referetur, per illud uidelicet, per quod est. Est autem per formam aliam sublimiorem, à materia liberam, a qua etiam pendet in materi am continuè, quemadmodum à uultu hominis imago in speculum, per quam ad primam causam assidue quoque refertur. Si ergo omnino per aliud est forma corporea, cum etiam ad primum principium per aliud referatur, quidnam est illud per quod tam corpus naturale quàm eius forma refertur ad primum? Sanè est essentia illa tertia, quàm supra cor porum qualitates iam pridem locauimus. Essentia uerò huiusmodi eodem modo ad Deum refert corporum qualitates, quo eas efficit in materia. Efficit autem operatione sua, ope ratio sua est mobilis. Per agitationem igitur generat, per agitationem &refert. Itaque refert mirabiliter. Hinc sequitur, ut naturalia corpora, eorumque formae, quia per aliud perque motum referuntur in Deum, neque per se sint, neque stabilia, sed uacillent prorsus, &pereant. Essentia uerò tertia quia suijplius est forma, imò ipsamet forma est, &forma à mate ria libera, idcirco per se refertur in Deum. Vt refertur, ita est. Ergo est etiam per seipsam. Refertur autem per essentiam suam, illa stabilis est. Quapropter ad stabilem Deum, per stabilem sui ipsius essentiam relata, stabilis permanet. Nempe essentia haec relationis suae causa est, ratio perfectionis. Seipsam uerò nunquam deserit, nunquam ergo desinit seipsam referre, nunquam seipsam perficere referendo. Deus quidem semper exuberat, illa semper haurit. Igitur tum ex parte hausti, tum haurientis, semper quidem esse ipsum bibit, ac permanet immortalis. Vndecima ratio, quia non componitur ex aliqua potentia in quam poßit resolui.