# Opera omnia 144-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/144-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/144-2

Cap. XI. CIeut generatio fit per coniunctionem formae cum materia, ita per separationem formae à materia fit corruptio. Vbi non est harum rerum coniunctio, non accidit se paratio. Talis autem compositio non est in anima. Sed rationem hanc latius prosequamur. In corruptione cuiusque rei perditur ipse rei actus, sed post illum superest aliquid quod sub erat illi actui, ueluti potentia aliqua susceptiua, ne fiat corruptio in nihilum, sicut non fit ex nihilo generatio. Res quidem ex forma materiaque composita, resoluitur in materiam. Forma quoque illa quae ex materiae fomite educta fuerat, reducitur in materiae fomitem. In anima uerò actus ipsius est ipsum suum esse. Essentia uerò & substantia eius est illa ipsa potentia, quae essendi actui subest. Non enim est in formis absolu tis fermè alia compositio, quàm ex essentia atque esse, aut similis. Essentia locum materiae & potentiae tenet, esse uero locum formae & actus. Si corrumpitur anima, perditur eius esse omnino. Sed nunquid etiam essentia? nequaquam. Nulla enim res in nihil resoluitur, quia res quae usque adeò est simplex, ut non aliter resolui possit, quam in nihilum, etiam talis est, ut sit à Deo facta per creationem ex nihilo. Quae autem talis est, soli authori suo subest Deo. Dei uerò influxus uitalis atque beneficus nihil interimit. Itaque si anima destruitur, licet amittat esse eius, tamen essentia remanet. Quod etiam inde constat, quod quantò nobilior res est, tantò nobiliorem habet materiam, nobiliorem & formam. Ani mae sunt admodum praestantiores corporibus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
