Latin
1440.6 to 1440.7
Ficino, Opera omnia 1440.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Puri uerò decenter ad supplicandum accedunt, ducentes uidelicet secum tres praecipue comites, fidem, ueritatem, &charitatem, quibus stipa ti spem bonorum concipiant firmam, atque extra caetera seque ipsos posiri diuinę seipsos luci prorsus immergant. Frustra enim Deum quaeritat, qui non adhibet se solum soli, immobilemque stabili, &sim plicem simplicissimo. Quemadmodum enim non possumus enti per non ens coniungi: sic neque unitari per multitudinem: &stabilitati per motum, &simplicitatem per mixtionem: sed relabimum potius in oppositum. Haec lamblichus atque Proculus. His addit magnus Theodorus: Si quis naturas rerum diligentius explorauerit, inuenturum non animas tantum atque mentes, sed quodammo do omnia excepto primo adorare atque fouere.