# Opera omnia 1440.6-7

Ficino, Opera omnia, 1440.6 to 1440.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1440.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1440.6

Puri uerò decenter ad supplicandum accedunt, ducentes uidelicet secum tres praecipue comites, fidem, ueritatem, & charitatem, quibus stipa ti spem bonorum concipiant firmam, atque extra caetera seque ipsos posiri diuinę seipsos luci prorsus immergant. Frustra enim Deum quaeritat, qui non adhibet se solum soli, immobilemque stabili, & sim plicem simplicissimo. Quemadmodum enim non possumus enti per non ens coniungi: sic neque unitari per multitudinem: & stabilitati per motum, & simplicitatem per mixtionem: sed relabimum potius in oppositum. Haec lamblichus atque Proculus. His addit magnus Theodorus: Si quis naturas rerum diligentius explorauerit, inuenturum non animas tantum atque mentes, sed quodammo do omnia excepto primo adorare atque fouere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
