# Opera omnia 1440

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1440

Cap. VII. Mundum habere supra se tres causas: ac dependere à causa incorporea Ost hęc autem actis precibus Timaeus, quia mundum existimat esse factum, ideoque ab alio fa ctum triplicem eius causam perscrutatur, primo quidem efficientem, id est, diuinam mentem: secundo exemplarem, id est, idearum seriem in diuina mente conceptam, tertio finalem, id est, bonum. Mundum uerò esse ab alia ex eo indicat, quòd & si pro natura corporea perfectissimus est, camen pro absoluta natura non est omnino perfectus: cum propter materiam patiatur informia uel deformia: propter dimensionem subeat uirtutis defectum, diuisionemque expectet, si diuisior accesse rit propter compositionem dissolutioni sit obnoxius: ob partium repugnantiam machinetur malum: ob morum indigentiam prae se ferat, & priuationem patiatur admixtam: denique ob ipsum ex diuersis con gressam uno quodam superiore indigeat connectente: qui perfectissimè sit, quoniam ex seipso sit quemadmodum mundus, quia non est perfectissimè, cognoscitur ex se ipso non esse. Oninino autem omnium rerum compositarum genera reducuntur ad aliquid, quod in eo genere non est compositum: sicut dimensiones ad signum, quod ex dimensionibus non componitur: numeri ad unitatem quae non fit ex numeris, elementa ad id, quod ex elementis non miscetur: ergo & entium uniuersus ordo ad ens, quod non constat ex entibus. Id autem erit substantia accidentibus nullis ad mixta. Igitur neque quanta erit, neque qualis: sed tota impartibilisque substantia. Neque ex eo quod unicum & simplicissimum erit solum, minus habebit, quàm quae praeter substantiam subeunt accidentia. Quae enim in sequentibus accidentia sunt, in supremo debent esse substantia: & illa quidem optima. Quo uerò plura addideris optimo: eò coges longius ab ipsa optimitate discedere. Si quidem ex admixtione noua illic resultat qualitas, atque degenerans. Non solum ergo hic mundus, quia omnino compositus est, sed etiam si quis est superior, & tamen aliquo pacto compositus, à su periori simplicitate dependet. Quae etiam super aeternitatem extat, à qua in diuinis mentibus integra fit ęrernitas: & in animalibus rationalibus aeternitas mixta tempori: & in mundi sphaeris sempiternitas temporalis. In his autem quae sphaerarum motu uirtuteque fiunt, quaedam portio tempo ris. Quae igitur super animam cogitantur, semper quidem sunt, & nunquam fiunt. Ipsa uerò & est, & fit semper. Mundus est quidem nunquam, sed fit semper. Quae in mundo gignuntur, sunt quoquam nunquam, sed aliquando fiunt. Fieri quidem dicimus tempore tranfigi. Quoniam uero perpetuo motu, temporeque peragitur mundus, ideo semper fieri iudicatur. Quatenus uerò fit, nondum est, itaque di citur esse nunquam, perinde ac si in torrente iugiter fiat, restituaturque imago montis, semper quidem in ipso fieri ducta, nunquam inesse consistens. Id uerò inter animam & mundum differrre, Platonici pu tant, quod coelum non modo per actionem: sed etiam per essentiam continuè fiat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
