Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1441-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. B hoc utique uno, bonoque super omnem essentiam eminente, Plaro in Parmenide, &Sophista omnes entium deducit gradus: tum eorum, quae uere sunt, id est, formarum separatarum: tum eorum, quae non uerè sunt, id est, formarum materiae inhaerentium: tum infimum materiae gra dum. Qui usqueadeò non uerè est, ut proximus ei sit, quod fingitur iam uerè non esse. Hanc utique materiam in Parmenide, ab ipso bono in ultimo rerum gradu deductam, accipit in Timaeo, quasi iam genitam &architecto mundi, ad effectum mundani operis subditam. Sed nunquid Deus mundi author idem &materiae est effector? Respondebit hic Ammonij, &Origenis schola, eundem esse. Et in Parmenide quidem tractari, quemadmodum materia esse à Deo accipit: in Timęo uerò, qua ratione ab eodem accipit bene esse, prius autem quodammodo esse, quàm bene esse excogitari Respondebit aliter communis Platonicorum schola, non eundem esse Deum, qui materiam facit: &qui format proximè. Imò materiam à summo quidem bono esse: ab intellectu uerò formari: ab anima postremò moueri. Imo uerò omnia haec à primo: sed esse à primò tantum. Forma ri à primo per intellectum: moueri, &mouendo formari mobiliter, à primo per intellectum simul &animam. Perinde ac si fingamus figulum quendam, qui manu propria lutum faciat, factum per rotam formet: formando ligneo, quodam distinguat pectine atque figuret. Nemo utique dixerituas a pectine atque rota magis fieri, quàm à figulo: quamuis à figulo per rotam fiat, &pectinem. Vniuersum hoc similiter ab ipso bono indicant, per intellectum quendam diuinum, animamque uniuersi procedere: Meritò ab ipso mundum proximè fieri maximè unum, ab ipso bono ma ximè bonum. At quoniam uisibilis, hic mundus ob multiplicem partium distantiam. qualitatum repugnantiam, effectuum diuersitatem, materialium deformitatem, neque maximè unus est, neque maximè bonus, ideò ante hunc existimant, ab ipsa unitate, bonitateque diuina mundum, alterum proximè emanare, &prout natura patitur, quam simillimum, non uisibilem quidem, sed intelligibilem, intellectualemque exemplaria omnium quae in hoc gignuntur habentem. Quem quidem diuinum intellectu nomi nant non ipsum bonum, sed optimum boni filium. Quem si unius cum primo substantię esse intel ligamus. Platonem Christianae theologiae magis conciliabimus, sed caeteri Platonis interpretes re clamabunt. Sol, lux, lumen, splendor, color, generatio, similiter unitas, bonitas, intellectus, anima, natura, corpus